- CAMPUS Piorum
- CAMPUS Piorumτῶ δ᾿σεβῶν χῶρος, quomodo eum vocat Lycurgus oratione in Leocratem; locus celebris in Sicilia iuxta Catanam, quod ibi duo iuvenes sublatos parentes evexerunt inter Aetnae flammas intacti ab igne. Solinus, c. 11. Vide Claudian.Epigr. De piis fratribus et eorum statuis, quae sunt apud Catinam. Strab. l. 6. vocat cos Amphinoum et Anapiam. Aelian. in Var. Φιλονόμον καὶ Καλλίαν vocat cirante vocat citante Stobaeô. Martialis, Siculos fratres vocat, l. 7. Epigr. 23. v. 5. Seneca Siculos iuvenes, l. 3. de Benef. c. 37. Sil l. 14. v. 198.Et Catane generâsse Pios celeberrima Fratres.Corn. Severus in Aetna,Erubuêre Pios Fuvenes attingere flammae.Ε᾿υσεβεῖς etiam Straboni, locô dictô. Pausan. in Phocicis: Περὶ πλείςτου γὲρ δὴ ἐποιοῦντο οἱ πάλαι γονέας, ὥπερ ἐςτὶν ἄλλοις τε τεκμήραςθαι καὶ εν Κατάνῃ τοῖς καλουμένοις Ε᾿υσεβέσιν. Catinenses siquidem fuisle constat, etsi Solinus testatur, Syracusavos etiam hos fratres sibi vindicâsle. Praeter locum ex Silio nuper adductum, Ausonius id abunde evincit carmine 11. de claris civitatibus, v. 1.Quis Catinam sileat? quis quadruplices Syracusas?Hanc amhustorum fratrum pietate celebram,Illam complexam miracula fontis et amnis?Videatur et Aristotel. Περὶ ςθαυμασίων ἀκουσμάτων. Et Val. Max. l. 5. c. 4. ex ext. 4. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.